- RAPPOLSTENIUM
- RAPPOLSTENIUMComitatus Alsatiae, sub proprio olim Comite, quarum Stirps Rappolstenia seu Rochspoletana seu de Ribeaupierre, in Alsatia, a multisseculis, rebus gestis et adfinitatibus illustrissima, floruit. Communistraditio Scriptorum Germaniae (quibus etiam Franciscus Sansovinus, in honorem gentis Ursinae, calculum adiecit) eam a Rocho Duce Spoleti, Italiâ circa finem IX. aut principium X. saeculi pulsi, derivat. Aliquoties in diversos ramos abiit. Sed quorum, exceptô primariô truncô, nullus diuturnus fuit, qui tamen et ipse in Ioanne Iacobo haud pridem exstinctus est; Comitatu ad generum eius Christianum Comit. Palatinum Rheni delaô. Series familiae ista: Wilhelmus Dn. de Rappolstein, qui obiit A. C. 1475. ex Ioanne Comite Novocastrensi (de Nevenburg seu Neufchastel) genuit Wilhelmum Dn. de Rappolstein, defunctum A. C. 1547. Huic ex Maria Comite Bipontina (de Zweibruck et Birsch) genitus Ulricus Dn. de Rappolstein, decessit A. C. 1531. Pater ex Anna Alexandrna Comite Furstenbergica. Egenolphi Dn. de Rappolstein, qui defunctus est, A. C. 1585. Hôc et Mariâ Comite Erpachiâ, natus Eberhardus Dn. de Rappolstein (qui obiit A. C. 1637.) iunxit sibi Annam Ringraviam, atque ex ea suscepit Ioannem Iacobum Comitem et Dn. de Rappolstein; maritum Annae Claudiae Comitis Silvarum et Rheni, atque ex ea patrem Eberhardi Casimiri, (qui natus et denatus est A. C. 1639.) Catharinae Agathae, quae nata A. C. 1648. nupsit Christiano Comiti Palatino praefato, qui nunc Comitatum tenet; Christiani Eberhardi (qui natus A. C. 1650. decessit A. C. 1651.) Annae Dorotheae (quae obiit A. C. 1653.) etc. Vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Palat. et Theatro Nobil. Europ. Part. I. p. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.